HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT XII: De porticu

#III Reg. 7

In facie vero templi erat porticus, quae in Evangelio dicitur vestibulum templi, habens columnas aereas in longitudine sui dispositas in medio quarum erant duae mirabiliores caeteris positae fores templi, habentes in medio sui spatium decem cubitorum secundum latitudinem portae templi. Quarum talis erat compositio: Stylus, vel stipes columnae octodecim habebat cubitos altitudinis; non planae, sed valliculatus, habens in circumitum canales cavationis quatuor digitorum, et erat fusilis, et linea duodecim cubitorum ambiebat illum. Si quis vellet rotunditatem tangere, vel forte in medio columnae, linea fusile opere circumducta erat. Epistylium vero columnae super quod locandum erat capitellum latius erat stipe, et rotundum opere reticulato caelatum. Capitellum autem superpositum epistylio fusile erat, et quinque cubitorum altitudinis, et in suprema parte erat liliatum. Latera vero ipsius ex omni parte in modum retis et catenarum erant contexta, adeo artificiose, ut retia, et catenae magis viderentur apposita quam insculpta, vel quia solida non erant, perforata undique fusa sunt, ut connexiones retis formam exprimerent. Septena versuum retiacula erant in capitello uno, id est septem ordines habentes eamdem caelaturam, totum circumitum capitelli per gyrum occupantes, vel ab inferiori parte capitelli, usque ad supremam, erant isti septem ordines dispositi ascendendo. Super capitellum vero erat quasi funiculus, super quem positum erat retiaculum tenens ejus summitatem, et descendens aliquantulum circa latera capitelli in circumitum. In cujus extremitate dependebant in duobus ordinibus ducentis malogranata. In epistylio quoque columnae, super quod sedebat capitellum, dependebant malogranata. Legitur enim quod capitella erant super summitatem malogranatorum. Ejusdem compositionis erat columna altera. De compositione vero basium non legi. Hae duae columnae propriis nominibus vocabantur, tum propter sui magnificentiam, tum propter futurorum multam praefigurationem. Dextera dicebatur Jachim, id est firmitas, Josephus vocat eam thalamum Jachim. Sinistra dicta est Booz, vel Boz, quod sonat robur, vel in robore. De reliquis columnis vestibuli et modicis agit historia dicens: Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum, et rursus alia capitella in summitate columnarum desuper, juxta mensuram columnae contra retiacula. Porro de compositione columnarum tacet. Capitella vero earum minora dicit uno cubito prioribus capitellis. De schemate eorum tantum dicit, quod erant liliata, et habebant retiacula superposita. Quod autem sequitur malorum granatorum ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi, ambiguum est, utrum hoc dictum sit de capitellis minoribus, an recapilando dictum sit de capitellis prioribus. Has columnas fudit Hiram Tyrius, plenus sapientia ad faciendum omne opus ex aere, filius mulieris viduae de tribu Nephthalim, patre vero Tyrio. Sed et omnia utensilia templi aerea, et quidquid in eo de aere factum est, fudit Hyram in campestri regione Jordanis in terra argillosa, et inter Sochot, et Sarchan. Nec te moveat, quod aliquando de aere, aliquando de aurichalco dicuntur facta, quia idem est, cujus splendor et pulchritudo similis erat auro, ut dicit Josephus. In hoc vestibulum ascendebatur ab atrio sacerdotum duodecim gradibus, secundum Josephum. Quidam tamen dicunt septem secundum visionem Ezechielis, dicunt enim in multis concordare compositionem templi materialis, cum compositione templi spiritalis, quod vidit Ezechiel.